- BUZA seu BUTTA
- BUZA seu BUTTAapud Guil. Tyrium l. 12. c. 25. Modios et Buzas ad vinum, oleum vel mel mensurandum: Ludovico de la Cerda sacculus est, sed perperam. Bouz enim et Bouts (vox Gallica unde Buza ortum) proprie utres sunt ex pellibus confecti pice oblitis, in quibus vinum aliusque liquor asservatur deferturque, maxime per loca invia ac montosa, qua curribus aditus non patet. Unde in vetere Statuto pro Scancionaria Regis A. C. 1261. le Chartier des Bouts, recensetur inter alios eiusdem Scancionariae Officiales: et Bouciers, dicuntur in Statuto pro Hospitio Philippi Magni A. C. 1317. Officiales Sacneionariae, quibus Buzarum cura erat demandata, Car. du Fresne Glossar. in voce Butta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.